라틴어 문장 검색

Post haec Brito per prata coepit equitare pulcherrima et post decem stadiorum iter in pratum devenit amoenum, ubi omnia florum genera redolebant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:1)
qualis apes] ordo est 'qualis labor'. qualis apes tertiae declinationis genetivus pluralis et in 'ium' et in 'um' exit, sed tunc pro nostro arbitrio cum nominativus singularis 'ns' fuerit terminatus, ut amans et amantum et amantium dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4301)
Nec sane rustico dignum est sciscitari, fuerit ne mulier pulcherrima specie Melissa,quam Iuppiter in apem convertit, an (ut Euhcmerus poeta dicit) crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverunt, mox Dictaeo specu Iovis extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas quibus ipsae parvum educaverant alumnum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 3:1)
sane perite, quo- niam scit breve esse opus hoc de apibus et intra paucos versus posse consumi, usus est translationibus ad dilatandam materiam, dicens apes habere reges, praetoria, urbes et populos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 12)
Mane dehinc facto, Christiani, qui intra urbem erant, somno exsurgentes, et ad moenia tendentes scire et videre, si adhuc moram in pratis Christiani fratres haberent, viderunt universos armis Turcerum [0445A] detruncatos, et sanguine illorum prata foedata nimium redundare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:1)
3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, easdemque nigras et hirsutas apes habent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 1:2)
ut rivorum inductionem sic accipiamus, per fossam vel pratum purgatum deducere, id est emittere, quoniam cautum in libris sacris est "feriis denicalibus aquam in pratum ducere nisi le- gitimam non licet, ceteris feriis omnes aquas licet deducere". ergo hic, ut aliquibus videtur, 'deducere' purgare est et sordes emittere, quae praecludant aquam, ideo quia a pontificibus, ut novum fieri non permittitur feriis, ita vetus purgari permittitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2709)

SEARCH

MENU NAVIGATION