라틴어 문장 검색

ita ergo fuit nobis agendum, ut iudices illud intelligerent factum, delatores non possent apprehendere ut dictum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 120:3)
namque omnia eius membra connexa sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac fluit, ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum , continent et continentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 386:3)
sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 136:3)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
idem summo articulo utrinque leviter apprehenso, duobus modice curvatis, minus tamen minimo, aptus ad disputandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 242:1)
ex pluribus, quae legi, aliquid adprehendo Hodiernum hoc est, quod apud Epicurum nanctus sum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 5:2)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obuenerit adprehendam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 4:6)
quippe non defendunt sua sed in communi periculo adprehendunt, hostesque aliena, et in suis dominia ualidiora ceduntur alia, ipsique cum maxume flagrant spolium ex alienis ruinis ferunt.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:4)
nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:9)
ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 9:4)
coniunx modico nupta marito non disposito clara monili gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aeno repetita bibit lana rubores, nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus euris legit Eois Ser arboribus.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:32)
hoc loco omnium qui ultro mortem adprehendissent exempla posuit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 8:5)
Certe sacrilegi de vestris semper adprehenduntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:3)
Et tamen adprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION