라틴어 문장 검색

maximus autem usus approbando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnunquam etiam etymologiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 153:1)
eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa, paene ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 233:2)
sola est in eo libro posita pariter inter figuras exclamatio, quam sententiae potius puto (adfectus enim est), de ceteris omnibus consentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 251:3)
quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus, consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:2)
in hoc igitur non contumaciter consentio primas partes esse naturae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 158:3)
quid autem quisque in dicendo postulet locus, paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 212:2)
sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus manum, sinister humerus , ut cum capite ad dextram ferente consentiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 260:3)
latera cum gestu consentiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 269:3)
Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium adprobo;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장12)
Ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficisceretur, consilium approbat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장9)
Rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minusque sibi vinci ac strigare permiserint, adprobabo et clamabo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 4:5)
Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, ut adprobet virtutem omni loco nasci.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 3:2)
Bonorum unum propositum est consentire naturae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 41:4)
et tibi et cui voles adprobabis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 1:5)
Vitam et aliis adprobare quisque debet, mortem sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION