라틴어 문장 검색

Quidam enim breves utique sunt, qui cito vel tollunt hominem, vel ipsi cito finiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장5)
Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, quod neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장8)
Nihil autem horum utique perpetuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장33)
Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam levissima maximeque sorbitio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장38)
Cum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장26)
Cum vero vetus quartana raro nisi vere solvatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장4)
nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique vexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장78)
Si vero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris levissima est, ut et excernat aliquid et sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장15)
Alvus cita utique vitanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장78)
quod admodum supervacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장9)
Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장10)
si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장11)
cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장49)
Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex vino vel cruditate origo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장23)
— Eadem omnia ratione curantur idque convenit . . . Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION