라틴어 문장 검색

Servio Tullio caput arsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha20)
insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere tribunis militum consulari potestate Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 321:1)
pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 560:1)
non enim cristas volnera facere, et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, cruentari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 573:1)
Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 558:2)
Mare arsit eo anno;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 417:1)
vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses arserint prope moenia Romana.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 316:1)
M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Valerium absentis consules dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 321:2)
eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc novae appellantur, arsere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 382:1)
isdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 52:1)
deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 109:1)
ad Monetae duarum hastarum spicula arserant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 326:2)
quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 466:1)
et terra aliquotiens pluvit et caput Vulcani arsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 522:1)
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION