라틴어 문장 검색

Super ulcus vero inspergenda arida oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 17:1)
Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austerum et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 24:4)
potest nigra hedera ex vino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 25:4)
qualis est ficus arida contusa;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 38:8)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 54:3)
Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte imponitur et ficus arida, et lini semen in mulso coctum, et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:13)
Ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora, aut humidiora;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 68:9)
, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur, adjecto aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 86:8)
myrti aridae contritae acetabulum miscent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 87:5)
Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 3:8)
Sed ea spuma ex aqua pluviatili coquitur, et arida haec medicamenta ex succo myrti conteruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 45:1)
Haec ex vino austero teruntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 52:6)
Est etiam genus aridae lippitudinis:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 64:1)
succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum imponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 69:2)
et tum infundere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodii paulum sit adjectum, aut lycium cum lacte, aut herbae sanguinalis succum cum rosa, aut mali punici succum cum exigua myrrhae parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION