라틴어 문장 검색

In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:12)
quod prima ex illis specierum naturalium varietatem, non artium mechanicarum experimenta contineat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:13)
simili modo, et occulta naturae magis se produnt per vexationes artium, quam cum cursu suo meant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:15)
Neque tamen permittendum est, ut intellectus a particularibus ad axiomata remota et quasi generalissima (qualia sunt principia, quae vocant, artium et rerum) saliat et volet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:1)
At inductio, quae ad inventionem et demonstrationem scientiarum et artium erit utilis, naturam separare debet, per rejectiones et exclusiones debitas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:4)
Atque haec tamen et similia per tot mundi aetates homines latuerunt, nec per philosophiam aut artes rationales inventa sunt, sed casu et per occasionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:5)
Sunt enim artium et naturae particularia Phaenomena manipuli instar ad ingenii commenta, postquam ab evidentia rerum disjuncta et abstracta fuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:2)
Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam Interpretandi Naturam veniamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:1)
Neque enim aurea poma pueriliter affectamus, sed omnia in victoria cursus artis super naturam ponimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:3)
Sed tamen verum est, si in historia naturali et experimentis magna et crebra et continua fuerint errata, illa nulla ingenii aut artis foelicitate corrigi aut emendari posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:8)
Nam et illos in meditationum suarum principiis vim et copiam magnam exemplorum et particularium paravisse, atque in commentarios per locos et titulos digessisse, atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse, et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:4)
ex quibus artem constituebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:11)
utrum nos philosophiam et artes et scientias quibus utimur destruere et demoliri cupiamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:2)
Atque hoc non solum, non coelum, non corpora, sed artes praestant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 324:3)
Artis nimirum Imprimendi, Pulveris Tormentarii, et Acus Nauticae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION