라틴어 문장 검색

"Sed refert," inquis, "an ad illam voluptatis causa accesseris nihil aliud ex illa petens quam adsiduam contemplationem sine exitu ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 34:1)
Ad Carthaginiensium ergo rem publicam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adversus suos hostilis ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 46:1)
at cui assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de genu pugnat.
(세네카, De Providentia, book 1 14:4)
Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:1)
torquet enim adsidua observatio sui et deprendi aliter ac solet metuit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 145:2)
Ut fertilibus agris non est imperandum - cito enim illos exhauriet' numquam intermissa fecunditas, - ita animorum impetus adsiduus labor franget, vires recipient paulum resoluti et remissi;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 149:3)
Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:2)
Assiduae contentiones erant:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.16)
Adferre sibi coactus est manus assiduis malis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.5)
huc nunc et illuc verbere assiduo rotat, ingeminat ictus, domitus infregit minas et cuncta lassus capita summisit canis antroque toto cessit, extimuit sedens uterque solio dominus et duci iubet;
(세네카, Hercules Furens 12:21)
quique capaci turbida cumba flumina servat durus senio navita crudo vix assiduo bracchia conto lassata refert, fessus turbam vectare novam.
(세네카, 오이디푸스 2:44)
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae rore irrigantur, qualiter Tauri iugis tepido madescunt imbre percussae nives.
(세네카, 파이드라 5:11)
sequitur adsiduus comes, nunc aequa carpens spatia, nunc contra obvius oberrat, omni parte terrorem movens.
(세네카, 파이드라 15:34)
fluctuque regnum casus assiduo ferat,
(세네카, Thyestes 38:1)
nec minus assiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 33)

SEARCH

MENU NAVIGATION