라틴어 문장 검색

at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea uero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 22:1)
aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter auiditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 33:2)
modo plus iusto, modo non amplius adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 2:5)
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 8:4)
Condita omnia duabus causis inutilia sunt, quoniam et plus propter dulcedinem adsumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 9:1)
Si quis itaque hoc parum ualet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 9:3)
Vbi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper inuigilat, deinde bene dormit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 10:1)
Periclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 2:2)
cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 10:6)
Is uero, qui nauigauit et nausea pressus est, si multam bilem euomuit, uel abstinere a cibo debet uel paulum aliquid adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 11:1)
contracta aluus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:2)
et semel die adsumptae epulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:6)
Qui uomere post cibum uolt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 22:1)
Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 30:1)
exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION