라틴어 문장 검색

ille quoque adfatus non mollius audit amicos, quam trucis Ionii rabies clamantia ponto vota virum aut tenues curant vaga fulmina nimbos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권14)
cuncta ignibus atris damnat atrox suaque ipse parens gestamina ferri, si damnis rabidum queat exsaturare dolorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권24)
"- haec pietate potens solis abiecit in arvis non regem dominumve, alienos impia partus, hoc tantum, silvaeque infamis tramite liquit, quem non anguis atrox - quid enim hac opus, ei mihi, leti mole fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권48)
Centauros habet arte truces aurumque figuris terribile:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권207)
"Cydoneas anteibunt gaesa sagittas, tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris trux puer;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권165)
ecce truces oculos sordentibus obsita canis exsangues Iocasta genas et bracchia planctu nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis egreditur magna eum maiestate malorum, hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles praecipitantem artus et plus quam possit euntem sustentant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권224)
Sybaris iacet ense cruento, cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권312)
"sit, qui rabidarum more ferarum mandat atrox hostile caput, quique igne supremo arceat exanimes et manibus aethera nudis commaculet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권36)
ipsique - putes sensisse - repugnant cornipedes nulloque truces hortamine parent, nec celerare gradum nec tollere lumina terra, fortius incursant Tyrii, sed vesper opacus lunares iam ducit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권82)
Iphin atrox Acamas, Argum ferus impulit Hypseus, stravit Abanta Pheres, diversaque volnera flentes Iphis eques, pedes Argus, Abas auriga iacebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권188)
ibat atrox finem positura duello lancea, convertere oculos utrimque faventes Sidonii Graique dei;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권310)
Erigitur Tydeus voltuque occurrit et amens laetitiaque iraque, ut singultantia vidit ora trahique oculos seseque adgnovit in illo, imperat abscisum porgi, laevaque receptum spectat atrox hostile caput, gliscitque tepentis lumina torva videns et adhuc dubitantia figi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권341)
inde legens turbata trucis vestigia divae huc illuc frustra ruit avius, impia donec Eumenis ex oculis reiecta caerula parma fugit et innumeri galeam rupere cerastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권88)
"tu piger et trucibus facilis servire Pelasgis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권186)
"virgo potens nemorum, cuius non mollia signa militiamque trucem sexum indignata frequento more nihil Graio - nec te gens aspera ritu Colchis Amazoniaeve magis coluere catervae - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권266)

SEARCH

MENU NAVIGATION