라틴어 문장 검색

Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:4)
Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:1)
adice dentium inter se arietatorum ut aliquem esse cupientium non alium sonum quam est apris tela sua adtritu acuentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:1)
callosis super haec genibus manibusque, quas in usum pedum angustiae loci cogebant, lateribus vero adtritu exulceratis non minus foeda quam terribilis erat forma eius visentibus, factusque poena sua monstrum misericordiam quoque amiserat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 108:1)
Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.16)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
luteo plantas cohibente socco;
(세네카, 파이드라 4:26)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
quid ita inutili desudamus facundia aut periculosis atteritur armis manus ?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 1:12)
Credite mihi, difficilest adtritas opes recolligere et spes fractas nouare et ex paenitenda acie in melioris euentus fiduciam surgere.
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 3:2)
ferreis portas cohibere claustris
(세네카, Thyestes 582:1)
Cohibe parumper ora questusque opprime:
(세네카, Troades 535:1)
tu tamen interea, quamvis te diligat illa, in tacito cohibe gaudia clausa sinu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2516)

SEARCH

MENU NAVIGATION