라틴어 문장 검색

nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:5)
Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 3:2)
Omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:2)
Quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nives perferent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:7)
Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, verum etiam lubenter, dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 1:3)
Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in vestro timore sanavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 2:2)
1 3), et hac disputatione contra Posidonium suscepta, cuius ipsum principium amissum est, docere conatur, si fati nullum esset nomen, nulla natura et vis, si forte, temere, casu aut pleraque fierent aut omnia, non aliter ac nunc omnia eventura, nihil igitur attinere inculcare fatum, quo sublato ratio rerum omnium ad naturam fortunamve referretur (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:7)
Quid ergo adtinet inculcare fatum, cum sine fato ratio omnium rerum ad naturam fortunamve referatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 10:6)
medicum ergo adhibere nihil attinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 42:3)
itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 43:5)
et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:11)
quid ergo attinet dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:1)
quid ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:3)
quos ille, di inmortales, cum omnes artus ardere viderentur, cruciatus perferebat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:14)
ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION