라틴어 문장 검색

est igitur pedibus et metricis quidem pedibus, qui adeo reperiuntur oratione, ut ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 309:2)
at Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 310:1)
quod Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 313:1)
tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 315:3)
haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:2)
nam et haec intentus auditor est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:4)
medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et plura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 382:1)
in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 18:2)
nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:2)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et , illi nihil detrahi potest huic nihil adiici, curae plus in illo in hoc naturae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 107:3)
sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:3)
praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 118:3)
similem raro natura praestat, frequenter imitatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 136:2)
sed ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui naturam obstare viderit, laborabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 154:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION