라틴어 문장 검색

protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia silvis, armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent, auro aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis addita collis vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma sumere et hostili tingere caede manum, atque ut es excusso iaculum torquere lacerto collaque velocis flectere doctus equi, tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis, atque suis numeris forte quievit opus, ne tua marcescant per inertis otia somnos, lucida Plena tendis in astra via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 925)
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens laeva tristis acerna manu, nec torquem collo, nec habens crinale capillo, nec bene dispositas comptus, ut ante, comas, horrida pendebant molles super ora capilli, et visa est oculis horrida pinna meis, qualis in aeriae tergo solet esse columbae, tractatam multae quam tetigere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 35)
ductus ab armento taurus detrectat aratrum, subtrahit et duro colla novella iugo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 712)
cernere iam videor rumpi paene atria turba, et populum laedi deficiente loco, templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, et fieri faciles in tua vota deos, colla boves niveos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 411)
nunc pro Caesaribus superis decernere grates, albave opimorum colla ferire boum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 917)
colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, quos aluit campis herba Falisca suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권42)
ille tenens baculum dextra clavemque sinistra edidit hos nobis ore priore sonos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권49)
tum deus incumbens baculo, quem dextra gerebat,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권93)
ecce nurus regis fusis per colla coronis inveniunt posito pervigilare mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권464)
illa revixit deque viri collo dulce pependit onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권482)
"sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, neglectae collo sic iacuere comae, hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt, hic color, haec facies, hic decor oris erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권486)
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca, quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, quemque notes oculis, angulus omnis abest, tum, memor imperii sortem consistere in illo, consilium multae calliditatis init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권236)
Gorgonei colla videbis equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권288)
aurea marmoreo redimicula demite collo, demite divitias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권90)

SEARCH

MENU NAVIGATION