라틴어 문장 검색

nam etsi horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, tamen illa perturbatione ac licentia plura sibi adsequi videbantur, cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus tantum quisque orator saperet, quantum erranti populo persuaderi poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 2:1)
sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 5:1)
et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:2)
filia atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 4:2)
nam sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 5:1)
nunc pecuniam et familiam et beatos Campaniae sinus promitti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장6)
quod ei usu venit, cum annorum octoginta subsidio Tacho in Aegyptum missus esset et in acta cum suis accubuisset sine ullo tecto stratumque haberet tale, ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodem quo comites omnes vestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in eis regem neminem significaret, sed homines esse non beatissimos suspicionem praeberet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 2:1)
'erit'. ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane breui euenit abstinentia et moderatione insequentium principum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:4)
si domus in terris atque hinc tibi gentis origo, felix prole parens, olimque beatior ille,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 405:1)
gratior ipse deis orbaque beatior aula.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 53:1)
o mihi nuntii beati!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 93)
" ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, "non," inquam, "mihi tam fuit maligne, ut, provincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 105)
quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, quod non dispereunt tui labores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 144)
Qui modo scurra aut si quid hac re tritius videbatur, idem infaceto est infacetior rure simul poemata attigit, neque idem unquam aeque est beatus ac poema cum scribit:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 227)
quare non tibi sit bene ac beate?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 235)

SEARCH

MENU NAVIGATION