라틴어 문장 검색

nec ulla dura videtur curatio, cuius salutaris effectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:6)
Optimum itaque quidam putant temperare iram, non tollere, eoque detracto, quod exundat, ad salutarem modum cogere, id vero retinere sine quo languebit actio et vis ac vigor animi resolvetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 39:3)
Neque enim sepositus est animus et extrinsecus speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra quam oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur ideoque non potest utilem illam vim et salutarem proditam iam infirmatamque revocare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 45:3)
Simili modo ira, etiam si aliquando ut venenum et praecipitatio et naufragium ex inopinato profuit, non ideo salutaris iudicanda est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 76:4)
Novate, benigniorem habuit materiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 2:2)
Simplicitate opus est et benigna rerum aestimatione.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:1)
Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 144:1)
ne hoc quidem permisit benignus interim et comis adulescens ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:4)
Proderit nobis illud Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice multa aut maiora viribus nostris egerimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 39:2)
Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:1)
Licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:2)
Ut salutaria quaedam, quae citra gustum tactumque odore proficiunt, ita virtus utilitatem etiam ex longinquo et latens fundit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:1)
Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:3)
Quomodo hic potest deo parere et quicquid evenit bono animo excipere nec de fato queri casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 77:3)
Studiorum salutarium etiam citra effectum laudanda tractatio est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 99:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION