라틴어 문장 검색

sin Numidae propius accessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxima vi caedere, fundere atque fugare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장7)
Equites peditesque repente signo dato alii uulgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장3)
Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse, quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 3:4)
Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 5:1)
" Ure," inquit, " caede, occide;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:6)
quin ipse Atrides aequore immenso vagus graviora pelago damna quam bello tulit remeatque victo similis, exiguas trahens lacerasque victor classe de tanta rates.
(세네카, 아가멤논 8:12)
haec lacera et omni decore populato levis fluitat nec illi vela nec tonsae manent nec rectus altas malus antemnas ferens, sed trunca toto puppis Icario natat, nil ratio et usus audet:
(세네카, 아가멤논 10:39)
frater, auxilium Phrygum terrorque Danaum, non ego antiquum decus video aut calentes ratibus exustis manus, sed lacera membra et saucios vinclo gravi illos lacertos;
(세네카, 아가멤논 13:20)
Etsi timendum caesus Agamemnon docet, aggrediar et te, Oresta, furabor libens, [fidem secunda poscunt, adversa exigunt] cape hoc decorum ludicri certaminis, insigne frontis;
(세네카, 아가멤논 17:9)
Caedite maestis pectora palmis, o causidici, venale genus.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:20)
Sumatur de illo supplicium, constituatur in conspectu publico, caedatur diu, toto die pereat qui tota nocte peccauit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 2:7)
ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 12:1)
flagellis caeduntur artus, uerberibus corpus abrumpitur exprimunturque ipsis uitalibus cruores:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 3:8)
ure, caede uentrem.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:20)
caeditur:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 7:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION