라틴어 문장 검색

Vela madent nimbis, et cum caelestibus undis aequoreae miscentur aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 59:3)
Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi, unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:1)
Scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, artis opus tantae, rudis et sine pectore miles indueret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:6)
Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, ne non ex aliqua vestram sensisse procellam nos quoque parte putes, armorum viribus usus abstrahit invitas gremio genitoris, alantque imperat Argolicam caelesti munere classem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:8)
tutus eo monitisque simul caelestibus intrat ille domum Circes, et ad insidiosa vocatus pocula, conantem virga mulcere capillos reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:2)
tum pater "estis" ait "caelesti numine digni, quaeque petis, pro quoque petis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 69:2)
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:2)
Vertar in hunc, sed maior ero tantusque videbor, in quantum verti caelestia corpora debent."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 57:4)
incerti, quid agant, proceres ad templa petiti perveniunt operosa dei, quaque ipse morari sede velit, signis caelestibus indicet, orant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 59:2)
Huc se de Latia pinu Phoebeius anguis contulit et finem, specie caeleste resumpta, luctibus imposuit venitque salutifer urbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 65:4)
Vix ea fatus erat, media cum sede senatus constitit alma Venus, nulli cernenda, suique Caesaris eripuit membris neque in aera solvi passa recentem animam caelestibus intulit astris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 74:1)
et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique viro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet, ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 312)
optavi, peteres caelestia sidera tarde, parsque fui turbae parva precantis idem, et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus ipse quoque adiuvi publica vota meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 126)
altera pars superest, qua turpi carmine factus arguor obsceni doctor adulterii, fas ergo est aliqua caelestia pectora falli, et sunt notitia multa minora tua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 188)
frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori, at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 109)

SEARCH

MENU NAVIGATION