라틴어 문장 검색

Non negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:3)
reliquum fit verum sic, hic servus, quem tibi vindicas, aut vernn tuus est aut emptus aut donatus aut relictus aut ex hoste captus aut alienus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 161:1)
namque in illis homines docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia, et ad liquidum confessumque perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes, quarum alteram τοπικήν alteram κριτικήν vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 377:1)
Et si non cupido lucis, certe patientia vindicet te reliqua mea aetate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 14:2)
etiam temporis imagine iudices movet, quae maneant eos, qui de vi et iniuria questi sunt, nisi vindicentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 37:1)
minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in omni eius ingenio, facilius, quod quam quod adiici possit, invenient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 114:2)
petit rusticus partem bonorum, orator totum vindicat sibi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 48:7)
etiamsi uterque sibi totum vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 68:3)
nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 120:3)
dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 172:1)
propinqui bona sibi vindicabant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 226:3)
quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, cum optima sunt reperta, quaerunt aliquid quod sit magis antiquunm, remotum, inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 32:3)
ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 102:2)
Cornelius autem Severus, etiam si sit versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 90:1)
ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 122:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION