라틴어 문장 검색

O digno coniuncta viro, dum despicis omnes, dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae, hirsutumque supercilium promissaque barba, nec curare deum credis mortalia quemquam!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS21)
Adparet liquido sublimis in aëre Nisus et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:5)
Ergo omni cura viris exercet et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:7)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
hunc et incomptis Curium capillis utilem bello tulit et Camillum saeva paupertas et avitus apto cum lare fundus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1213)
quae tibi virginum sponso necato barbara serviet, puer quis ex aula capillis ad cyathum statuetur unctis doctus sagittas tendere Sericas arcu paterno?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 292)
O saepe mecum tempus in ultimum deducte Bruto militiae duce, quis te redonavit Quiritem dis patriis Italoque caelo, Pompei, meorum prime sodalium, cum quo morantem saepe diem mero fregi, coronatus nitentis malobathro Syrio capillos?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 71)
cur non sub alta vel platano vel hac pinu iacentes sic temere et rosa canos odorati capillos, dum licet, Assyriaque nardo potamus uncti?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 115)
quid mirum, ubi illis carminibus stupens demittit atras belua centiceps auris et intorti capillis Eumenidum recreantur angues?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 138)
lenit albescens animos capillus litium et rixae cupidos protervae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 148)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
Tyrrhena regum progenies, tibi non ante verso lene merum cado cum flore, Maecenas, rosarum et pressa tuis balanus capillis iamdudum apud me est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 291)
Aemilium circa ludum faber imus et unguis exprimet et mollis imitabitur aere capillos, infelix operis summa, quia ponere totum nesciet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:20)
hunc ego me, si quid componere curem, non magis esse velim quam naso vivere pravo, spectandum nigris oculis nigroque capillo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:21)
Si curatus inaequali tonsore capillos occurri, rides;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 159)

SEARCH

MENU NAVIGATION