라틴어 문장 검색

Plebaea, simplex, rara comestio Carnis superbae murmura conterat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:5)
Sed minime alimenta in locis desertis reperire aut investigare potuerunt, nimiam ibi tolerantes penuriam, quia plaustra et currus, frumentum, hordeum, carnesque ferentes ad edendum, supra duo millia amiserant, neminem videntem aut aliquid offerentem invenientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:16)
Nautae et mercatores certabant ex imperatoria jussione navibus plenis cibariis frumenti, carnis, vini, olei et hordei per mare discurrere, quousque ad portum Civitot anchoras jaciunt, ubi fidelium turmae ad refocillandum corpus, ante jejuniis aggravatum, omnia venalia reperiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:3)
Dux quidem duodecim praefectorum et omnium concivium constantiam et benevolentiam erga Baldewinum videns, eorum nolens petitioni satisfecit, ac Baldewinum sibi filium adoptivum fecit, sicut mos regionis illius et gentis habetur, nudo pectori suo illum astringens, et sub proximo carnis suae indumento semel hunc investiens, fide utrinque data et accepta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:1)
Dux vero Godefridus, ut aiunt qui adfuerunt, quindecim marcas argenti pro carnibus vilissimi cameli expendit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:12)
Sed dux Godefridus gloriosus, illorum misertus, panem unum cum portione carnis vel piscis ex proprio sumptu Hartmano constituit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:10)
Hac igitur conditione contulit eis emendi et vendendi licentiam in ejusdem regni Bulgarorum castellis, [0606C] pane, vino, carne et omni pinguedine opulentissimis, castello videlicet Panidos, Rossa, Rosto, Dedamis, et castello nomine de Natura, et Sasalabriis, Adrianopoli et Phinepopoli, ut per haec hospitati, pacifice bonis terrae sustentarent vitam affluenter.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:3)
Tantum divitibus et magnificis viris, qui vehiculis a portu Civitot et a Nicomedia civitate farinam, panes, carnes siccas vel baccones attulerant, sustentatio vitae erat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:6)
Tankradus autem post captivitatem Boemundi princeps Antiochiae factus, eumdem comitem, virum nobilissimum, sic ab impiis Turcis attritum et rebus destitutum ingemiscens, optimis et honoroficis renovavit vestibus, et magnificis eum in equis et mulis [0621C] ditavit muneribus, per aliquot dies secum retinens, dum membra, siti, jejunio, vigiliis, lassitudine viarum, squalida et exhausta, bonis terrae in vino, oleo et carnium dulcedine abundanter refoveret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 66:1)
Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:1)
Sed Christiani licet hoc bellum a Babylonia transmissum aestimaverunt, nequaquam formidine concuti potuerunt, fortiter resistentes, et in Domino Jesu spem vitae ponentes, pro cujus nomine et amore omnem cognationem carnis et sanguinis reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:4)
ubi necessariarum rerum copiam inauditam repererunt in vino, frumento, oleo et hordeo, in carne et piscibus, in omnibus quae vesci possunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:9)
si videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:2)
et erunt duo in carne una."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 95:3)
Nemo unquam carnem suam odio habuit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 95:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION