라틴어 문장 검색

Res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores montes, quos petebant, attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exercitus cohortesque in castris relictas servare non possent;
(카이사르, 내란기, 1권 70:3)
Petreius atque Afranius oblata facultate in castra sese referunt.
(카이사르, 내란기, 1권 72:11)
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:1)
Interim alii suos in castra invitandi causa adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur;
(카이사르, 내란기, 1권 74:7)
Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus colloquii venerant, summa diligentia conquiri et remitti iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 77:1)
Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris neque ad progrediendum data facultate consistunt necessario et procul ab aqua et natura iniquo loco castra ponunt.
(카이사르, 내란기, 1권 81:1)
proximo die praesidio in castris relicto universas ad aquam copias educunt, pabulatum emittitur nemo.
(카이사르, 내란기, 1권 81:7)
inde utrique in castra discedunt.
(카이사르, 내란기, 1권 83:10)
Hac adiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.
(카이사르, 내란기, 2권 3:4)
Adventus enim L.
(카이사르, 내란기, 2권 4:6)
Facile erat ex castris C.
(카이사르, 내란기, 2권 5:5)
orant, ut adventus Caesaris exspectetur:
(카이사르, 내란기, 2권 12:3)
Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris exspectatur.
(카이사르, 내란기, 2권 13:3)
His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:8)
Ibi totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant.
(카이사르, 내란기, 2권 21:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION