라틴어 문장 검색

pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo area, quae posito de bove nomen habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권310)
post tamen hoc ausa est templum, monumenta parentis, tangere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권398)
"clari monumenta Philippi aspicis, unde trahit Marcia casta genus, Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco, in qua par facies nobilitate sua est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권519)
Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, perfusam multo natorum sanguine Terram inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, in faciem vertisse hominum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 19:3)
Neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia perdomitae serpentis nomine dictos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:10)
Tum deus "Arcadiae gelidis in montibus" inquit "inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas naias una fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:1)
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba, nunc Epaphus magni genitus de semine tandem creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti templa tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 74:1)
Ille per Aonias fama celeberrimus urbes inreprehensa dabat populo responsa petenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:1)
At tu quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius, mox es tectura duorum, signa tene caedis pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 14:7)
Convicia Iuno non tulit et "faciam vos ipsas maxima" dixit "saevitiae monimenta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 51:3)
Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, inque domo soceri semper spectabere nostri, ut mea se sponsi soletur imagine coniunx?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 20:3)
Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:2)
Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba, vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro, et, quantum ira sinit, formosa:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:1)
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis ponit opus turbatque notas et lumina flexu ducit in errorem variarum ambage viarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:3)
Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 64:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION