라틴어 문장 검색

non cunctanter Tiberius pergit in domum, visit cubiculum, in quo reluctantis et impulsae vestigia cernebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장2)
adduntur sententiae ut mons Caelius in posterum Augustus appellaretur, quando cunctis circum flagrantibus sola Tiberii effigies sita in domo Iunii senatoris inviolata mansisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 64장4)
nomine tantum et auctore opus [ut] sponte Caesaris ut genus Arsacis ripam apud Euphratis cerneretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장7)
Primi per figuras animalium Aegyptii sensus mentis effingebant (ea antiquissima monimenta memoriae humanae impressa saxis cernuntur), et litterarum semet inventores perhibent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장1)
certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet perverterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장3)
tum formam futuri principatus praescripsit, ea maxime declinans quorum recens flagrabat invidia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장3)
sed hostibus inrisui fuit apud quos flagrante etiam tum libertate nondum cognita libertinorum potentia erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장3)
illum locum tempusque consilio destinatum quid de Armenia cernerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 14장2)
quae quamquam popularia in inritum cadebant, quia pervaserat rumor ipso tempore flagrantis urbis inisse eum domesticam scaenam et cecinisse Troianum excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장5)
at centurio quamvis inermem, praevalidum tamen et irae quam timori propiorem cernens premi a militibus iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장7)
aderat consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuvenis, et cupidine laudis offerebat se intercessurum senatus consulto:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장10)
Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장1)
memoria teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 4:1)
Flagrantibus iam militum animis velut faces addiderat Maevius Pudens, e proximis Tigellini.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 24장1)
ire in aciem, excitare partium fortunam furore quodam et instinctu flagrabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION