라틴어 문장 검색

si enim in re esset, cur fierent provisa leviora?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:7)
qui censet necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:2)
quamquam hostium repens adventus magis aliquanto conturbat quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:5)
Haec ille intuens atque suspiciens vel potius omnis partis orasque circumspiciens quanta rursus animi tranquillitate humana et citeriora considerat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 71:1)
sed haec lupatria providet omnia et ubi non putes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:8)
Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:8)
cave, circumspicias;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:38)
At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu, 'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco?"
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:11)
Vir est gravis prudens, multis experimentis eruditus et qui futura possit ex praeteritis providere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:4)
Iam studia eius extra limen proferenda sunt, iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae severitas pudor in primis castitas constet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 3:2)
Idem cum Graeco pallio amictus intrasset - carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est -, postquam se composuit circumspexitque habitum suum, 'Latine' inquit 'declamaturus sum.'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 3:1)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
Nam cum vir gravissimus doctissimus disertissimus, super haec occupatissimus, maximae provinciae praefuturus, tanti putes scripta nostra circumferre tecum, quanto opere mihi providendum est, ne te haec pars sarcinarum tamquam supervacua offendat!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 2:1)
providendum est mihi, ne gratiam novitatis et florem, quae oratiunculam illam vel maxime commendat, epistulae loquacitate praecerpam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 8:3)
Quod quidem semper, quasi provideret hoc tempus, sedulo fecit:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION