라틴어 문장 검색

"effice, di studio similes coeamus in unum:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권456)
aeriferae comitum concrepuere manus, ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae, quosque movent sonitus aera, sequuntur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권488)
utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)
nec coeant pecudes, si levis absit amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권70)
"mille manus coeunt, et picta coloribus ustis caelestum Matrem concava puppis habet, illa sui per aquas fertur tutissima nati longaque Phrixeae stagna sororis adit Rhoeteumque rapax Sigeaque litora transit et Tenedum et veteres Eetionis opes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권189)
Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas carcere partitos Circus habebit equos, cur igitur missae vinctis ardentia taedis terga ferant volpes, causa docenda mihi est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권463)
"quod mihi das uni caelum, partire duobus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권442)
Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:3)
Dominum retinentibus illis, cetera turba coit confertque in corpore dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:7)
Nam duo magnorum viridi coeuntia silva corpora serpentum baculi violaverat ictu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 36:4)
Perstat et, alternae deceptus imagine vocis, "huc coeamus!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:13)
nullique libentius umquam responsura sono "coeamus" rettulit Echo, et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:15)
cunctae coeunt trepidumque sequuntur, iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:6)
Taedae quoque iure coissent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:4)
ad solitum coiere locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION