라틴어 문장 검색

Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere, eo quoque disci, quod qui diversa de his senserint, ad eamdem tamen sanitatem homines perduxerint.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 32:2)
Et in omnibus ejusmodi cogitationibus in utramque partem disseri posse;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 39:4)
obscuris omnibus, non a cogitatione artificis, sed ab ipsa arte rejectis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 74:3)
post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IV De his quibus caput infirmum est. 5:4)
Quumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio, aut cogitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., V De his qui lippitudine, gravedine, destillatione, tonsillisque laborant. 2:1)
quorumdam discutiendae tristes cogitationes;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 10:7)
deinde delectationis causa, quantum juvat, ambulare, circumcisa omni negotiosa cogitatione:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 1:4)
Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen pro-fecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 32:1)
neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 2:3)
Haec atque talia audienti nihil quidem pravae cogitationis, sed interdum voces procedebant contumaces et inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum deferrent neque Neroni defendere daretur, diversae insuper sollicitudinum formae oriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장1)
ferebant gnari cogitationum eius, quanto propius mala rei publicae viseret, ira et metu, dum integer, dum intemptatus, honestum finem voluisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장4)
quod porro honestius censoriae mentis levamentum quam adsumere coniugem, prosperis dubiisque sociam, cui cogitationes intimas, cui parvos liberos tradat, non luxui aut voluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab iuventa legibus obtemperavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장8)
postquam ad providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare, quamquam oratio a Seneca composita multum cultus praeferret, ut fuit illi viro ingenium amoenum et temporis eius auribus accommodatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장3)
atque ipse maestus et magnae cogitationis manifestus erat, quamvis laetitiam vagis sermonibus simularet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장4)
atque ideo maturare libri huius editionem festino, ut dimissa priore cura novae cogitationi toto pectore incumbam.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION