라틴어 문장 검색

Ille est enim vinculum, per quod res publica cohaeret, ille spiritus vitalis, quem haec tot milia trahunt nihil ipsa per se futura nisi onus et praeda, si mens illa imperii subtrahatur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 21:2)
Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte Optime cohaerentis Romanae pacis vincula resoluta sunt, idemque hic vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 88:4)
est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 159:5)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
huic cohaereant mundo, an longe ab hoc secesserint et hic vacuo volutentur ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:4)
Quaedam separari a quibusdam non possunt, cohaerent, in- dividua sunt.
(세네카, De Providentia, book 1 62:4)
Potest aliter quoque definiri bonum nostrum, id est eadem sententia non isdem comprendi verbis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:1)
vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis con- stitit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 138:5)
denique non eum aliquando cecidisse sed tam diu stetisse plus miror, o quotiens saepe ipse se adversa perpessum gloriabatur, cum tamen nos ab adfectu profundiore ruituram eius quandoque temeritatem miseraremur, definientes non esse felicem qui hoc frequenter potius esse quam semper iudicaretur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 2:3)
Diu multumque deliberavi, quamquam mihi animus affectu 1 studioque 2 parendi sollicitaretur, 3 an destinarem, sicuti iniungis, contestatiunculas, quas ipse dictavi, vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Megethio salutem 1:1)
ego quoque lacrimas omnes perire definio, quas quisque profuderit, nisi quotiens deo supplicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 11:2)
non ulla deo meliore cohaerent pectora, non alias docuit Concordia mentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis57)
Hoc senatusconsulta, hoc principum mandata definiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:14)
Iam primum cum dure1 definitis dicendo:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 3:2)
Sed etsi aliqua nos quoque praestringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationem, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION