라틴어 문장 검색

qualis demissus curru laevae post praemia sortis umbrarum custos mundique novissimus heres palluit, amisso veniens in Tartara caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권235)
Heredis fletus sub persona risus est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 221)
Heredem ferre utilius est quam quaerere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 222)
Mage fidus heres nascitur quam scribitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 323)
Male secum agit aeger, medicum qui heredem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 332)
Thesaurum in sepulcro ponit, qui senem heredem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 753)
Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis uerberibus feriunt, et tamen ipsos, quos doloribus adfligunt, habere heredes quaerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:13)
nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:23)
Auxit autem procellam huiusce perturbationis etiam mors Sabercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi regna perennia petens tres suos filios, qui pagani perdurauerant, regni temporalis heredes reliquit, coeperunt illi mox idolatriae, quam, uiuente eo, aliquantulum intermisisse uidebantur, palam seruire, subiectisque populis idola colendi liberam dare licentiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:11)
Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI. 1:1)
Porro socius eius et coheres regni eiusdem, Sebbi, magna fidem perceptam cum suis omnibus deuotione seruauit, magna, ut in sequentibus dicemus, uitam fidelem felicitate conpleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.5)
Qui defunctus die XV Kalendarum Martiarum Ecgfridum filium regni heredem reliquit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:1)
in qua ipse, constructo monasterio, quod hactenus heredes possident eius, aliquandiu continentissimam gessit uitam, ibique diem clausit ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:7)
et cum menses aliquot ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et III annos apud eum commoratus, adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi illum facere cogitasset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:4)
et regni, quod per XXXIIII semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et Alricum, reliquit heredes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION