라틴어 문장 검색

ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composito duces castra protulerunt, ut coire ex propinquo possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 378:1)
"non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 413:2)
proinde si quid ad ea in quae tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 421:1)
ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba iactata renuntiant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 422:1)
ad hoc conloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti qua volt flectit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 431:1)
aliter nec indutias nec spem pacis ullam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 496:3)
id omnium maxime difficile erat, quod ex navibus per indutias captis nihil praeter ipsas comparebat naves;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 501:1)
indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 506:2)
additum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos, et quicumque legati Carthaginem venissent, ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quae petentes venissent certiorem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 507:1)
Isque anno sexto decimo Italia decedens in Africam traiecit temptavitque per conloquium pacem cum Scipione conponere, et cum de condicionibus pacis non convenisset, acie victus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha7)
ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 303:1)
itaque duas adversas equestres pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem, qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 436:1)
consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 441:1)
ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad colloquium cum Aetolis de ratione gerendi belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 526:1)
habitoque concilio delecti ad rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in colloquium adduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION