라틴어 문장 검색

Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit laudibus atque omnes redeunt in semina causae, quis venerabilior sanguis, quae maior origo quam regalis erit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae15)
nec laude virorum censeri contenta fuit, nisi matribus aeque vinceret et gemino certatim splendida sexu Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae36)
laudem prudentia belli feminea pro parte subit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae110)
veteris quis facta Probini nesciat aut nimias laudes ignoret Olybri?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:14)
nil opis externae cupiens, nil indiga laudis, divitiis animosa suis inmotaque cunctis casibus ex alta mortalia despicit arce.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:2)
nulla potest laus esse tibi, quae crimina purget.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:112)
Sed laudes genitor longe transgressus avitas subdidit Oceanum sceptris et margine caeli clausit opes, quantum distant a Tigride Gades, inter se Tanais quantum Nilusque relinquunt:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:19)
hos tibi virtutum stimulos, haec semina laudum, haec exempla dabat.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:16)
Qua dignum te laude feram, qui paene ruenti lapsuroque tuos umeros obieceris orbi?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:138)
ense Thyestiadae poenas exegit Orestes, sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis gloria, materno laudem cum crimine pensat;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:42)
laus ibi nulla ducum;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:147)
sedesve capacior ulla tantae laudis erit?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:165)
restituat priscum per te iam gloria morem verior, et fructum sincerae laudis ab hoste desuetum iam redde mihi iustisque furoris externi spoliis sontes absolve triumphos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:175)
"Exere nunc doctos tantae certamina laudis, Roma, choros et, quanta tuis facundia pollet ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem."
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:213)
fucati sermonis opem mens conscia laudis abnuit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:253)

SEARCH

MENU NAVIGATION