라틴어 문장 검색

quem ego cum comperissem omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 8:4)
nam 'comperisse' me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 5 3:4)
nunc ergo vivemus liberi, nunc te, omnium maxime civis et mihi carissime, id quod maximis rei p. tenebris comperisti, nunc te habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem p. amoris et, quae saepe pollicitus es te et taciturum dum serviremus, et dicturum de me tum cum mihi profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tanto opere desiderabo quam sentiri a te ipso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 1:4)
an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui ex te illa cognoveram), negabis esse rem ullam quae cognosci conprendi percipi possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 84:4)
tantum enim te [non] modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:7)
is cum curasset in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:2)
omnia false atque invidiose ficta comperta sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:10)
eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:2)
qui comperisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 2:10)
Et aestum maximum in Syzygiis comitatur semper minimus in Quadraturis, ut experientiâ compertum est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 16:7)
Sic experientiâ compertum est, quod aestus matutini tempore hyberno superent vespertinos & vespertini tempore aestivo matutinos, ad Plymuthum quidem altitudine quasi pedis unius, ad Bristoliam verò altitudine quindecim digitorum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:29)
Mercennarius meus, ut ex novacula comperistis, tonsor est:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:3)
Tunc simulans sese vestimentis rusticus Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, Sed, in priore quia nil compererant, latens) Pervellit aurem vero, quem celaverat, Et cum dolore vocem naturae exprimit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.16)
hoc tertium, quamquam occultaretur, pro comperto habebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 2:2)
et ego quaesii, sed nihil comperi, quod affirmare tibi possim.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION