라틴어 문장 검색

Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 1:1)
his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 3:1)
primum, quod in explorandis seminibus nemo adhibet diligentiam, et ideo pessimi generis plerique vineta conserunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 4:4)
Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi deposuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 2:1)
Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus vindemiis exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas vineas et uberes efficere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 4:1)
Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 16:1)
Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:1)
idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:2)
Quibus omnibus diligenter exploratis, tum demum pastinationem suscipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 6:5)
nam plurimos per hanc inscitiam vastare vineta comperi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 22:4)
Sed quocumque quis tempore destinaverit inserere, non aliam sciat esse curam surculis explorandis, quam quae tradita est priore libro, cum de malleolis eligendis praecepimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 5:2)
Sed aliud est ferramentum quo priores vitem perforabant, aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:1)
Nos terebram, quam Gallicam dicimus, ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque comperimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 16:1)
Propter quod compertum est commodius nucibus quam viviradicibus eiusmodi silvas institui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:3)
Vinearum provincialium plura genera esse comperi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION