라틴어 문장 검색

his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore concurrente rixari, si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare, in adversum tergere nares, obambulare , subito et silentio poscere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 268:1)
nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 67:2)
Interea servitia repudiabat, cuius generis initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장7)
Postquam eo ventum est, unde a ferentariis proelium conmitti posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장3)
Deinde ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장4)
Quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed aduersis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem :
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장5)
Et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장10)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
sic ad illum, quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 2:4)
quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 3:5)
Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:1)
nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:2)
" Receptas," inquit, "in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:3)
" De his loquitur bonis, ad quae concurritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 9:3)
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION