라틴어 문장 검색

multo scilicet magis res, prout ponuntur, congruunt aut repugnant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 127:2)
ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:4)
aliaeque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 109:1)
quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 7:1)
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 27:2)
aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 40:1)
ilia vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum longo post intervallo redditum est ultimum et media primis et mediis ultima congruunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 194:1)
hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:1)
contrarium illud est schema, quod coniunctionibus abundat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:7)
altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 216:1)
non utique detractionis gratia factam coniunctionem συνοικείωσιν vocant, quae duas res diversas colligat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 218:5)
non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et quo possit insistere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:1)
ordo, coniunctio, numerus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 404:2)
hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 5:1)
mitto quod quaedam nullis simulacris significari possunt, ut certe coniunctiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION