라틴어 문장 검색

"olim post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai, censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis, post speculi immanis pompam, quo se ille videbat hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli milia famosi ventris damnata barathro, his titulis princeps lectus similique labore Vespasianus erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
nympha quoque in thalamos veniens de gurgite nuda vestiti coepit membra timere viri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae 4)
Sic ventum ad thalamos:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 44)
"ergone Aonios colles habitare valemus, cum patris extincti thalamis potietur adulter, frater natorum, coniunx genetricis habendus, vitricus ipse suus?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem54)
iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 11:1)
Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam, quod deo prosperante succedat, licet a matre pupillae in coniugium petierit obtinueritque, parum tamen votorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus seu sedulitate sua seu precatu nostrae intercessionis adipiscatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 2:1)
lanceis uncatis securibusque missibilibus 1 dextrae refertae clipeis laevam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulva in umbonibus ita censum prodebat ut studium, cuncta prorsus huiusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris, sed quid haec pluribus?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 3:2)
erat siquidem materia iucunda, seu nupti- ales tibi thalamorum faces sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:2)
quae tum demum videbitur non ludibrio addicta sed assumpta coniugio, si reus noster, pro quo precaris, mox cliens factus e tributario plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 2:2)
anni obiter thalamo pares:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 7:1)
cumque hic origine, iste coniugio, melius illud, quod uterque iudicio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 1:3)
nec minus egressae thalamo Scyreides ibant ostentare choros promissaque sacra verendis hospitibus, nitet ante alias regina comesque Pelides:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:67)
"thalamis haec tempora nostris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:129)
nec mora, et undosis turba comitante sororum prosiluit thalamis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권10)
"Pelea iam desiste queri thalamosque minores:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권37)

SEARCH

MENU NAVIGATION