라틴어 문장 검색

causae sunt difficiles, sed enitemur ut Messala noster salvus sit, quod est etiam cum reliquorum salute coniunctum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 3:5)
Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:1)
primum Epicurus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque conceditis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 112:5)
qui non solum apud vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi Romani et conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 3:3)
quae vita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio coniuncta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:12)
non quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 1:8)
equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 2:2)
eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:4)
qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:4)
Pri . . .. . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 1:1)
at istuc totum 'dolo malo' additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 3:1)
si hoc solum esset, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri esse dissolutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 15장 2:1)
deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 1:3)
iussit bona proscribi eius quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis istius vivis divelli nullo modo poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:6)
quis tam dissolutus in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes aut summo iure experiretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION