라틴어 문장 검색

A principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel in explicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum et reprehendes ea, quae vituperanda duces, et quae placebunt exponendis rationibus comprobabis et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis, multorum in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 5:1)
primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem p. traduxi Cassioque tradidi, primus dilectus habui pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, solus Cassio et rei p. Syriam exercitusque qui ibi erant coniunxi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 8:2)
iudicium vestrum est, recuperatores, Qvantae pecvniae paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm datvm esse M. Tvllio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 2:1)
Cum iudicium ita daret ut hoc solum in iudicium veniret, videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet 'inivria,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 3:2)
quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 2:8)
at istuc totum 'dolo malo' additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 3:1)
ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 1:3)
nam cum facit ipsa familia vim armatis coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 2:1)
cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 2:2)
ergo addito 'dolo malo' actoris et petitoris fit causa copiosior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 2:3)
Vnde dolo malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est, cetera ex formula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:2)
si, ubi ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me audiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:3)
non opinor equidem, quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:4)
in vi enim dolus malus inest, et Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:5)
plus igitur Claudio, cum interdicitur, unde dolo malo meo vi deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION