라틴어 문장 검색

est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor, sed in occulto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장9)
contra Tiberium spernendis rumoribus validum et conscientiae matris innexum esse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장6)
sumitur in conscientiam Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens secretis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장8)
igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
et saepe certamen si confusior facies sed par forma aut aetas errorem adgnoscentibus fecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장2)
metum prorsus et noxae conscientiam pro foedere haberi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장4)
Quoties super tali negotio consultaret, edita domus parte ac liberti unius conscientia utebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장1)
quod ut Tiberio cognitum, adsidere, causas requirere, addere preces, fateri postremo grave conscientiae, grave famae suae, si proximus amicorum nullis moriendi rationibus vitam fugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장2)
perinde se quam Tiberium falli potuisse, neque errorem eundem illi sine fraude, aliis exitio habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장5)
atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis effugiis multa et clara facinora fecere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장7)
igitur exterrita Agrippina et, quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia provisam iam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장3)
Ceterum infracta paulatim potentia matris delapso Nerone in amorem libertae, cui vocabulum Acte fuit, simul adsumptis in conscientiam Othone et Claudio Senecione, adulescentulis decoris, quorum Otho familia consulari, Senecio liberto Caesaris patre genitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 12장1)
nec si Iturius et Calvisius adesis omnibus fortunis novissimam suscipiendae accusationis operam anui rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii aut Caesari conscientia subeunda est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장7)
quorum terris exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat caeduntur, imbellis aetas in praedam divisa est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION