라틴어 문장 검색

in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 169:1)
quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 202:1)
quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 240:1)
igitur conscriptae condiciones quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 341:2)
haec convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 347:1)
reductis in curiam legatis tum consul non adeo maiestatis inquit populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 437:1)
ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicae nostrae vellet aversatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 442:1)
ego, patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, numquam spoliis earum urbem Romam exornarem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 445:1)
haec omnia C. Flaminio quaestori adpensa adnumerataque sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:1)
ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 693:2)
ex iis Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros vendere quaestorem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 306:2)
cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 312:1)
octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse, nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 579:2)
adiciebant etiam periti rerum Hispaniae haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum, sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 658:1)
ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 676:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION