라틴어 문장 검색

eo magis delabor ad Clodiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 47 2:2)
nam et ipse, qui plurimum potest, cotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur, et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re p. quae in perpetuum iacere non potest, necessario revivescat atque recreetur cotidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 10 7:2)
tu cum pecuniae, cum voluptati, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum comprimere non possis nam Graeci quidem sic te ita viventem intuebuntur ut quendam ex annalium memoria aut etiam de caelo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:7)
sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 2:1)
Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:7)
Iam illud medium quotiens vult arripit et a gravissimo discedens eo potissimum delabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 3:4)
a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:4)
Quae toties animos veterum torsere Sophorum, Quaeque Scholas frustra rauco certamine vexant Obvia conspicimus nubem pellente Mathesi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:13)
Sic enim Cometa posterior Anni 1665 (observante Hevelio,) ex quo conspici caepit, remittebat semper de motu suo, adeoque praeterierat Perigaeum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:2)
Pendent igitur Phaenomena caudae à motu capitis, non autem à regione coeli in qua caput conspicitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:12)
Quīntus montem Aetnam procul cōnspexit flammās in caelum prōicientem;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat23)
tandem Athēnās procul cōnspexit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit27)
nam Pompēium cōnspexit ad palātium festīnantem.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit2)
Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem conspexi, nam videbatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine invenerat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 12:5)
Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION