라틴어 문장 검색

nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 366:3)
melior fiet praecedente spondeo vel bacchio, ut si idem mutes leave innocentiae praesidium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 367:1)
nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 13:2)
rerum ipsa natura in eo, quod praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens, ns, sed noverca fuerit, si facultatem dicendi, scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 8:2)
Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장5)
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
opes factionis, vestra patientia, ius nullum, ac maxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장2)
Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장1)
mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장8)
ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장32)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
Quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos et pericula exibit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:6)
Rutili innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:5)
si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 27:2)
Qui temperans est, et constans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION