라틴어 문장 검색

ex eo moniti Democritus et Anaxagoras de eadem re scripserunt, quemadmodum oporteat ad aciem oculorum radiorumque extentionem certo loco centro constituto lineas ratione naturali respondere, uti de certa re certae imagines aedificiorum in scaenarum picturis redderent speciem et, quae in directis planisque frontibus sint figurata, alia abscedentia, alia prominentia esse videantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말33)
Eam autem postea, cum Demetrius Phalereus Athenis rerum potiretur, Philo ante templum in fronte columnis constitutis prostylon fecit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말58)
hoc exaequato solum calcetur ad crassitudinem, quae constituta fuerit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장69)
Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Nemea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, cum revertantur in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말1)
Omnia autem visitata et invisitata temporum necessitate sunt constituta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장12)
manus Andromedae dextra supra Cassiepiae simulacrum est constituta, laeva aquilonalem piscem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장9)
earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장26)
Nobili Graecorum et ampla civitate Ephesi lex vetusta dicitur a maioribus dura condicione sed iure esse non iniquo constituta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말1)
Utinam dii inmortales fecissent, ea lex etiam P. R. non modo publicis sed etiam privatis aedificiis esset constituta!
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말7)
Igitur quoniam haec ita sunt tradita et constituta, non videtur esse alienum, uti caute summaque diligentia, antequam instituantur opera, eorum expediantur rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말13)
hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장12)
his ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장29)
hoc enim constituto in philosophia constituta sunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 21:2)
cuius simulacrum apud Argos est constitutum, quod relata victoria constitutum est ad imaginem eius, quae tunc erat dividuo orbis modo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2553)
Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem aut inter septentrionem et orientem, eaeque paludes excelsiores fuerint quam litus marinum, ratione videbuntur esse constituta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION