라틴어 문장 검색

ut, postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhaerere possit, atque ad probationes magis fidas et magis exquistas (si quae sint) expergiscantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:9)
Postremo, cum nobis exploratum sit quantopere experientia et historia aciem mentis humanae disgreget, et quam difficile sit (praesertim animis vel teneris vel praeoccupatis) a principio cum natura consuescere, adjungimus saepius observationes nostras, tanquam primas quasdam conversiones et inclinationes ac veluti aspectus historiae ad philosophiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:1)
Supplices petimus, ut haec mens nobis constet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:8)
ac mens, jam ab ipso principio, nullo modo sibi permittatur, sed perpetuo regatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:10)
Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati naturae longe impar.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 29:1)
Syllogismus ex propositionibus constat, propositiones ex verbis, verba notionum tesserae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 31:1)
idque in ipsis principiis, quae ab inductione vulgari pendent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:2)
Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:2)
altera rursus jam a principio constituat generalia quaedam abstracta et inutilia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:5)
Antiquis auctoribus suus constat honos, atque adeo omnibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 66:1)
confutationum enim nullus est usus, ubi de principiis et ipsis notionibus, atque etiam de formis demonstrationum dissentimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 72:3)
Neque rursus de philosophiis universalibus tantum hoc intelligimus, sed etiam de principiis et axiomatibus compluribus scientiarum, quae ex traditione et fide et neglectu invaluerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:6)
cum distinctio illa, quae recipi consuevit, quod sit infinitum a parte ante, et a parte post, nullo modo constare possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:5)
quoniam et ipsae definitiones ex verbis constant, et verba gignunt verba:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:12)
Exempli gratia, accipiatur aliquod verbum (humidum, si placet), et videamus quomodo sibi constent quae per hoc verbum significantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION