라틴어 문장 검색

ipsa vetusto moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces iam fessum senio nudant latus, et fide sacra aequatos caelo surdum atque ignobile muros firmat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권160)
"scilicet infestae cum te circum undique dextrae nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권269)
has uero, de quibus loquimur, consuetudo constringit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:12)
adiciens, quia tempus hiemis fuerit acerrimum et glacie constrictum, cum sedens in tenui ueste uir ita inter dicendum, propter magnitudinem memorati timoris uel suauitatis, quasi in mediae aestatis caumate sudauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:1)
Intrauit ergo me secum adsumto ad uirginem, quae iacebat multo, ut dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente, ut nihil prorsus in cubito flexionis haberet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.12)
Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, Obvia nudato, Delia, curre pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 340)
illum inter geminae nantem confinia mortis nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore, cum canibus rabidas inter fera serperet undas, nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis, uel si sublimis fluctu consurgeret imo, uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae23)
miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 289:1)
nudatos virgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater voltusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 49:2)
qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 131:2)
tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium latis, nequaquam tantum virium in magistratu ad eam rem pro atrocitate vindicandam quantum animi haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 150:1)
postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 394:1)
quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia victoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 478:1)
coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 443:1)
cadunt antesignani, et ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 554:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION