라틴어 문장 검색

patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 232:3)
communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 237:1)
cum M. Valerio, Mani filio, Volesi quaestor erat T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 269:3)
is, quoniam neque Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus iuvenum restitui posset, falsum testem qui dicendae causae innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello persequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 270:1)
in quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 283:2)
navis Quinctio publice parata fuit,transvectumque tres obviam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 288:1)
sed ea nequaquam tam laeta Quinctium vidit, et imperium nimium et virum ipso imperio vehementiorem rata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 289:2)
consularem exercitum ipsumque consulem increpans, carebis inquit praedae parte, miles, ex eo hoste cui prope praedae fuisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 313:1)
et tu, L. Minuci, donec consularem animum incipias habere, legatus his legionibus praeeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 313:2)
Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:1)
Quinctius sexto decimo die dictatura in sex menses accepta se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 318:2)
vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 325:1)
multique ex consularibus verbo adsensi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 429:2)
ita labente iam causa decemvirorum L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemviri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto servatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur, quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decemviros, qui decemviratum petissent - aut soli ii aut maxime - oppugnarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 431:1)
consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus plebem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 443:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION