라틴어 문장 검색

Quod si artificis alicujus ingenia et industriam explorare et contemplari quis cuperet, is non tantum materias rudes artis atque deinde opera perfecta conspicere desideraret, sed potius praesens esse cum artifex operatur et opus suum promovet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:6)
quod magnes per corpora omnigena, etiam maxime compacta, operetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:15)
Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia non indefinita aut fortuita, sed finita et certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:3)
Atque plurimae virtutes operantur et afficiunt tantum per tactum manifestum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:1)
Sunt et aliae virtutes quae operantur ad distantiam, verum valde exiguam, quarum paucae adhuc notatae sunt, cum tamen plures sint quam homines suspicentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:1)
At virtus illa magnetica per quam ferrum et magnes, vel magnetes invicem, coeunt, operatur intra orbem virtutis certum, sed parvum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:5)
Rursus, si sit aliqua vis magnetica quae operetur per consensum inter globum terrae et ponderosa, aut inter globum lunae et aquas maris (quae maxime credibilis videtur in fluxibus et refluxibus semi-menstruis), aut inter coelum stellatum et planetas, per quam evocentur et attollantur ad sua apogaea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:1)
haec omnia operantur ad distantias admodum longinquas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:2)
Odores quoque (licet in his videatur semper esse quaedam emissio corporea) operantur ad distantias notabiles;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:7)
Postremo radiationes lucis et impressiones sonorum operantur scilicet ad distantias spatiosas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:9)
Inveniuntur etiam quidam motus et virtutes contrariae illis, quae operantur per tactum et non ad distans;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:1)
quae operantur scilicet ad distans et non ad tactum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:2)
et rursus, quae operantur remissius ad distantiam minorem et fortius ad distantiam majorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:3)
Etiam illae actiones quae subito videntur operari, et in ictu oculi (ut loquimur), deprehenduntur recipere majus et minus quoad tempus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:6)
Deinde etiam omnes fere virtutes particulares secundum multum aut parvum corporis operantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION