라틴어 문장 검색

Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:2)
Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:7)
Diu illud continuit et, ut verius dicam, continuavit ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 1:4)
Quid me detines in eo, quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum conpositum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 10:1)
Etiamnunc molestior est mihi sonus, qui intermittitur subinde quam qui continuatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:1)
Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus detinent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:1)
Alterius continuata mors somno est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:2)
Deinde plurimum remedia continuata proficiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:1)
Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:3)
sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 16:7)
Quantum potest, in priore ac meliore se memoria detinet nec mutat animum adversus bene meritos, nisi multum male facta praecedunt et manifestum etiam coniventi discrimen est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:5)
" inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 34:2)
Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparant ingenium, non detinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 1:2)
Hae praetexebantur causae ad continuandam potentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 65:1)
Hoc in omnibus rebus accidet nobis, nisi eximuntur, quae reprendunt animos et detinent et periclitari conarique totos vetant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION