라틴어 문장 검색

inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 288:1)
itaque revocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 290:2)
temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 291:1)
Apustius, extrema Macedoniae populatus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 302:1)
delubra sibi fuisse, quae quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 339:1)
stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat convexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 442:1)
Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens castellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 157:4)
dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 162:2)
et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 223:1)
Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laevo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum - Cares maxime erant - praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 225:1)
praetermissa eius rei occasio est, dum in castellis vicisque recipiendis Peraeae tempus teritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 236:1)
omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut voluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 256:1)
Amynandrum tenere iusserunt castella quae per belli tempus Philippo capta ademisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 424:2)
Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 446:1)
castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 452:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION