라틴어 문장 검색

Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)
Qui enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est condicio iudicii, ante saeculi finem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:3)
sed est diaboli ab alto praecipitati figura.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:7)
Nam egressi contra gentem Geuissorum in proelium, omnes pariter cum sua militia corruerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:8)
Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, uix tandem resurgeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].3)
consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis exspirantes corruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 257:1)
Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 281:1)
secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitavere in insidias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 571:1)
nuntiant in castra ceteri praecipitatum in insidias esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 462:1)
impressione una totum equitatum fudere, magnam vim ex equis praecipitavere, ipsos equosque spiculis confodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 780:2)
multi ex plebe, spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obvolutis se in Tiberim praecipitaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 138:1)
Titinius Genuciusque tribuni militum profecti adversus Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore animo gerunt quam consilio, praecipitavere se in insidias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 208:1)
quibus velut circumventis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adservato qui eos hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat, ipsi in insidias praecipitavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 315:2)
forte ita tulit casus ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 57:1)
in eam Curtius armatus sedens equo praecipitavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha7)

SEARCH

MENU NAVIGATION